monumenta.ch > Defensor Locociagensis > Defensor Locociagensis, Scintillae, CAPUT XXXVII. De cogitationibus.
Defensor Locociagensis, Scintillae, XXXVI. De iuramento. <<<     >>> XXXVIII. De mendacio.

CAPUT XXXVII. De cogitationibus. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  CHRISTUS. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V). 2  Ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, furta, avaritiae, nequitiae, impudicitia, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia (Marc. VII). 3  Omnia haec mala ab intus procedunt, et coinquinant hominem. 4  uwb13.30 v PETRUS. Charissimi, obsecro vos, tanquam advenas et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam (I Petr. II). 5  PAULUS. Charitas non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati (I Cor. XIII). 6  Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV). 7  Charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore spiritus. 8  Dico autem spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis (Gal. V). 9  SALOMON. Qui autem confidit in cogitationibus suis, impie agit (Prov. XII). 10  Cogitationes iustorum, iudicia: consilia impiorum fraudulenta (Ibid.). 11  Dolus in corde cogitantium mala (Ibid.). 12  Abominatio est a Domino cogitatio mala (Prov. XV). 13  Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae (Prov. XVI). 14  Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum (Prov. XVII). 15  Non praeterit Dominum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo (Eccle. XLII). 16  In cogitationibus enim impii interrogatio erit (Sap. I). 17  Impii autem secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt (Sap. III). 18  Corpus autem quod corrumpitur, aggravat animam: et deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX). 19  Non est cogitatus impiorum prudentia. 20  Qui minoratur corde, cogitat inania, et vir imprudens et errans cogitat stultitiam (Eccl. XVI). 21  Ante tempus ad senectutem ducit cogitatus. 22  AUGUSTINUS. Nemo potest a diabolo decipi, nisi qui praebere voluerit suae voluntatis assensum. 23  HIERONYMUS. Potestas quippe diaboli, non in temeritate illius atque iactantia, sed in tua est voluntate. 24  Diabolus per ea quae patere videt, aut certe non firmiter clausa, quaerit irrumpere, et ad ipsam arcem cordis et animae pervenire. 25  Sola pietatis causa est, ubi carnis nulla notitia est. 26  Non sinas cogitationes malas in corde tuo crescere. 27  HILARIUS. Non omnes cogitationes nostrae malae per diaboli instigationem excitantur, sed aliquoties et nostro nutu emergunt: bonae autem cogitationes semper a Deo sunt. 28  GREGORIUS. Sicut capite reguntur membra, uwb13.31 r ita cogitationes mente disponuntur. 29  Dum enim in cogitatione voluntas non reprimitur, etiam in agnitione dominatur. 30  Omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. 31  Maligni quippe spiritus undique animam angustant, quando ei non solum operis, verum etiam cogitationis, atque insuper locutionis iniquitates replicant. 32  Tunc enim in capite oculos habemus, cum vitam Redemptoris nostri tacita cogitatione conspicimus. 33  Quid prodest quod contra hostium insidias tota civitas custoditur, si unum foramen apertum relinquatur, unde ab hostibus intretur. 34  Omne enim quod subtiliter cogitamus, quasi mente coquimus. 35  Quia ergo in pace subigere carnis desideria nolumus, quomodo in bello pro Deo ipsam carnem daremus? Mens nostra a carnali delectatione abigenda est, et a carnis cura necessaria abscindenda non est? ISIDORUS. Bipertita est causa peccandi, id est, operis et cogitationis: quorum unum dicitur iniquitas, quod opere geritur; aliud iniustitia, quod cogitatione admittitur. 36  Prius autem actio resecanda est, postea cogitatio. 37  Prius prava opera, postmodum desideria Vicissim enim et a cogitatione opera procedunt, et ab opere cogitatio nascitur. 38  Quamvis ab opere malo quisque vacet, pro solius tamen pravae cogitationis malitia non erit innocens. 39  Non enim solum factis, sed et cogitationibus delinquimus, si eis illicite occurrentibus delectemur. 40  Non est timendum, si bona et mala in cogitationem veniant: sed magis gloriandum est, si mens mala a bonis intellectu rationis discernat. 41  Nihil iuvat quod inter bonum et malum sensu prudentiori discernimus, nisi opere aut mala cogitata caveamus, aut bona intellecta faciamus. 42  In ipso cogitationis initio resiste, et evades caetera. 43  Si separaveris cogitationes a corde, non prorumpent in opera. 44  Si cogitationibus non consenseris, operi cito resistes. 45  Non enim potest corpus corrumpi, nisi prius corruptus sit animus. 46  Nihil potest caro facere, nisi quod voluerit animus. 47  Munda enim a cogitatione animum, et caro non peccabit: uwb13.31 v melius est ut vites vitium quam ut emendes. 48  EX LIBRO CLEMENTIS. Diabolus enim, nisi quis voluntatibus eius se sponte subdiderit, potestatem adversus hominem non habebit. 49  EX VITIS PATRUM. Sicut ignis tepefacit ceram, ita et vigiliae bonae cogitationes pessimas.

bsb71099.98

Defensor Locociagensis, Scintillae, XXXVI. De iuramento. <<<     >>> XXXVIII. De mendacio.
monumenta.ch > Defensor Locociagensis > Defensor Locociagensis, Scintillae, CAPUT XXXVII. De cogitationibus.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik